Revelation of John 8

1Et cum aperuisset sigillum septimum, factum est silentium in caelo, quasi media hora. 2Et vidi septem Angelos stantes in conspectu Dei: et datae sunt illis septem tubae. 3Et alius Angelus venit, et stetit ante altare habens turibulum aureum: et data sunt illi incensa multa, ut daret de orationibus sanctorum omnium super altare aureum, quod est ante thronum Dei. 4Et ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu Angeli coram Deo. 5Et accepit Angelus turibulum aureum, et implevit illud de igne altaris, et misit in terram, et facta sunt tonitrua, et voces, et fulgura, et terraemotus magnus. 6Et septem Angeli, qui habebant septem tubas, praeparaverunt se ut tuba canerent. 7Et primus Angelus tuba cecinit, et facta est grando, et ignis, mista in sanguine, et missum est in terram, et tertia pars terrae combusta est, et tertia pars arborum concremata est, et omne foenum viride combustum est. 8Et secundus Angelus tuba cecinit: et tamquam mons magnus igne ardens missus est in mare, et facta est tertia pars maris sanguis, 9et mortua est tertia pars creaturae eorum, quae habebant animas in mari, et tertia pars navium interiit. 10Et tertius Angelus tuba cecinit: et cecidit de caelo stella magna, ardens tamquam facula, et cecidit in tertiam partem fluminum, et in fontes aquarum: 11et nomen stellae dicitur Absinthium; et facta est tertia pars aquarum in absinthium: et multi hominum mortui sunt de aquis, quia amarae factae sunt. 12Et quartus Angelus tuba cecinit: et percussa est tertia pars solis, et tertia pars lunae, et tertia pars stellarum, ita ut obscuraretur tertia pars eorum, et diei non luceret pars tertia, et noctis similiter. 13Et vidi, et audivi vocem unius aquilae volantis per medium caeli, dicentis voce magna: Vae, vae, vae habitantibus in terra de ceteris vocibus trium Angelorum, qui erant tuba canituri.
Copyright information for VulgS